monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 214, 7
At ubi de spiritu commendato coepit esse securus, pro inimicis factus est advocatus. Et non sicuti pro se petebat, ita pro inimicis interpellabat. Hic stabat, quando Christum videbat: hic genua figebat, quando pro inimicis orabat. Ipsa enim necessaria advocatio, pro tantis ac talibus inimicis. Sciebat namque quod eum Dominus Iesus non cito posset audire; sed pro ipsorum peccato, non pro merito suo. Ideo pro tanta iniquitate lapidantium Iudaeorum genua figebat, lacrymas effundebat, dicens, Domine, ne statuas illis hoc ad peccatum. Vide, quicumque es christianus, quomodo ovis ista in omnibus Agnum sequitur, et Pastorem imitatur. Dominus Iesus Christus suspensus in cruce clamabat, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum : iste dicit Domine, suscipe spiritum meum . Dominus Iesus Christus pro inimicis clamabat, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt : iste dicit. Ne statuas hoc illis in peccatum . Et manifeste, fratres mei, in medio lapidantium istorum qui amplius saeviebat beatus apostolus Paulus praesens erat Si ergo tunc daretur Stephano de lapidante vindicta, quomodo talem magistrum habuisset Ecclesia? His dictis emisit spiritum, ascendit in coelum, veniam meruit inimicis, gaudere meruit in coelis de amicitiis beati Pauli subsequentis: quia ipse est Dominus, qui facit habitare sterilem in domo matrem filiorum laetantem . Ecce hoc meruit sanctus Stephanus qui videbat Filium hominis stantem, quem novimus ad dexteram Patris sedentem. Petamus eum, ut interpellet pro nobis, et pro peccatis nostris; et eruat nos a tantis periculis et parturitionibus universis, pro pietate sua, non pro conscientia nostra. Nam qui aut quanti fontes peccati nostri flammam possunt exstinguere? Ipse dignetur nostra crimina sepelire: ut sicut in monumento novo ad modicum commendavit membra sua, sic in fonte indulgentiae sepeliat peccata nostra, ut vobiscum semper gaudeamus in Ecclesia sacrosancta. Amen.